Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 9

Precedente Successiva

et pariter laetamur; et navem videntes nauseae, quam navigando passi
sumus, et vomitus reminiscimur, hoc est, resentimus: itaque similiter
vomemus: Et concubitum bestiarum inspicientes, saepe concubitus
cum muliere sua quis reminiscitur, et semen iaculatur sponte.
Sensus ergo est passio. Memoria vero est sensus anticipatus; reminiscentia
autem renovatus in simili. Discursus vero est sensus similis in
simili, et ideo quot genera similitudinum sunt in mundo, aut essentiae,
aut qualitatis, aut quantitatis, aut actionis, aut passionis, aut operationis,
aut loci, aut temporis, aut situs, aut causae, aut figurae, aut coloris:
tot sunt etiam discursus et syllogismi: Omniaque animalia habentia
spiritum liberum intra cellas proprias, habent et memoriam, et discursum.
Non autem plantae, quia ligatum in angusta crassitie obtusumque
sortitae sunt spiritum. Et quidem animam esse calidum spiritum
corporeum, tenuem, mobilem, aptum pati, ac sentire subito,sicut
aër, in 2. lib.

declarabimus, et in defens. ostenditur. Ergo non est pura
potentia, ut materia, sicut Arist. videtur, sed res tenuis, patibilisque ab
omni re sibi dissimili, non autem a prorsus simili. Unde spiritus spiritum,
et aërem minus sentit, non ergo est pura potentia omnia percipiens.
At mens, quam Deus hominibus immittit, non modo hoc
sensu, et memoria, et discursu sensitivo animali donata est, sed diviniori,
altiorique, ut palam fiet. Igitur si sensus est passio, omniaque elementa,
ac elementata patiuntur; omnia ergo sentiunt. At saepe patitur
homo, quae non sentit, ut dormiendo morsus pulicum; et in ira
multae parvae latent passiones; et in prelio vulnera: Ergo sensus non
passio sola est sed perceptio passionis, et iudicium de obiecto passionem
inferente. Quae si conservativa est, iucundaque, amplectitur, cupiturque;
si dolorifica, destructivaque, respuitur, abiiciturque.
Caput V.
Ex actionibus, passionibusque entium, omnia sentire ostenditur,
ac sine sensu mundum esse chaos: nec generationem
nec corruptionem fieri.

~ Ita a inimicus est calor frigori, quod alter alterum ad necem
insectatur: qui autem minus resistere potest, fugit; qui autem
ab inimico circumdatum se noscit, concentratur, crescit,
viresque adsumit, ut calor sub terra in hyeme, et in nubibus
inclusus: et frigus grandinum et sub cane, manifestant; omnes
illas edunt actiones quas animalia: Ignis quoque et tellus perpetuis
odiis se mutuo interimunt. Ergo fateri necesse est, alterum alterum

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche